 |
Si
meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis pretium quotus
arroget annus. scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter perfectos
veteresque referri debet an inter vilis atque novos? Excludat iurgia finis,
“Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.” Quid, qui
deperiit minor uno mense vel anno, inter quos referendus erit? Veteresne
poetas, an quos et praesens et postera respuat etas?
“Iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense brevi vel toto
est iunior anno.” Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim
vello unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi, qui redit
in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil nisi quod Libitina
sacravit.
|